- ANASTASIUS
- I.ANASTASIUSAbbas Romanus, ordinis S. Benedicti, Presbyter Cardinalis tituli S. Marcelli, et Bibliothecarius Gregorii IV. A Leone autem IV. in Synodo Romana exauctoratus, eo quod, contra Canonum decreta, Ecclesiam suam quinquenniô deseruisset. Vide Voss. Hist. Lat. l. 2. c. 23. et 35. Quae posteriora de Anastasio Antipapa intelligenda, ostendit Morerius.II.ANASTASIUSAbbas, saeculô 8. scripsit contra Iudaeos, vide tom. 4. Biblioth. Patrum.Item, praeses Palaestinae, ab Anastasio Imperatore Olympio suffectus, etc.III.ANASTASIUSAntipapa, contra Benedictum III. creatus, mox Româ pulsus est. Onuphr. Genebr. et Ciacconius in Bened. 2. Baron. A. C. 855. num. 36.IV.ANASTASIUSEpiscopus Antiochenus. Varia scripsit, a Iustino in exilium eiectus, et ab eodem restitutus. A. C. 593.Niceph. l. 8. c.???4. Sigebert. de Scr. Eccles. c. 42.V.ANASTASIUSHistoricus quidam, qui vitam Gregorii Nazianzeni, a Gregorio Presbytero Graece scriptam, Latine transtulit. Vixit circa A. C. 960.VI.ANASTASIUSHistoricus, qui praeceptoris sui Maximi vitam memoriae prodidit, floruit circa A. C. 650.VII.ANASTASIUSIacobita, Heraclio Imperatori pollicitus, se Concilio Chalcedonensi subscripturum, ut Patriarcha Antiochenus evaderet, fidem fefellit, et Imperatore seductô, Orientem turbavit. Baron. A. C. 629. n. 5. et seqq.VIII.ANASTASIUSMonachus Cassinensis, et Cardinalis, ac Bibliothecarius Stephani II. Papae, A. C. 754.IX.ANASTASIUSParriarcha Constantinopolitan. Germano a leone Isaurico suffectus, a Constantino Copronymo publico ludibrio expositus est. Zonar. Theophyl. A. C. 730. 742. 753.X.ANASTASIUSPatriarcha Constantinopolitan. A. C. 458. 477. Item, Episcopus Nicaeensis, cui cum Eunomio Nicomediensi, de Iuribus Dioecesis contentio fuit, in Concilio Chalcedonens. sess. 5. composita Saeculo 7. Vide Bellarm. de Scr. Eccles.XI.ANASTASIUSTheopolita, Cyrilli aequalis, composuit Persica, sive quae in Perside contigerunt, super Dionysaro, et Philippo Historiographis, inter Christianos et Paganos.XII.ANASTASIUSauctor praescriptionis quadraginta annorum l. 1. 2. 3. 4. 5. 6. C. de praescrip. 30 vel 40. annorum, Gotofredus ad tit. Cod. eod. apud Iohann. Calvinum Lex. Iur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.